

Epistola ad Hebraeos*
Caput 4: Versus 8
Eis,filiis Israel, quibus prius nuntiatum est de requie per signum, id est terram promissionis;requiem praestitisset nunquam,id est nullo tempore;posthac,id est in sequenti tempore;loqueretur de alia die,id est tempore gratiae, quo deberet dari. Vel, nunquam post loqueretur de alia, scilicet requie, praeter terram promissionis. Dicendo, hac die idem vult esse, quod dixerat supra,hodie,etc.